monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 7, 10
PORCI LATRONIS. Fili, nihil amplius quam famem deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam [adulter] tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: [ut] tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et vincto simillimus; tu in solitudine mei, ego in omnium meorum solitudine; tu lucem non videbas, ego etiam oderam. hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum accepisti. BLANDI. Deprecabar non pro adultero sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. roganti mihi et has interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a LATRONE tamquam puerilis: hoc ei provisum est, ut aliquem ex suis reliquisse videatur, quem non occiderit. VIBI RUFI. Hae nempe scripserunt epistulam manus; praebeo. praecide et ale. POMPEI SILONIS. LIBERI PARENTES ALANT AUT VINCIANTUR: ad te legem meam transfero: licet alliges et alas.